Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 81

1 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?3 Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.5 Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant ; movebuntur omnia fundamenta terræ.6 Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.

adsfree-icon
Ads FreeProfile