Lectionary Calendar
Monday, May 6th, 2024
the Sixth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

1 ad Timotheum 2

1 Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu :2 et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu.4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.7 Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.

11 Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :12 si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.14 Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.

15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

adsfree-icon
Ads FreeProfile