Lectionary Calendar
Thursday, May 2nd, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Jerome's Latin Vulgate

Ecclesiasticus 15

1 Onus Moab. [Quia nocte vastata est
Ar Moab, conticuit;
quia nocte vastatus est
murus Moab, conticuit.
2 Ascendit domus,
et Dibon ad excelsa,
in planctum super Nabo;
et super Medaba, Moab ululavit;
in cunctis capitibus ejus calvitium,
et omnis barba radetur.
3 In triviis ejus accincti sunt sacco;
super tecta ejus et in plateis ejus
omnis ululatus descendit in fletum.
4 Clamabit Hesebon et Eleale,
usque Jasa audita est vox eorum;
super hoc expediti Moab ululabunt,
anima ejus ululabit sibi.
5 Cor meum ad Moab clamabit;
vectes ejus usque ad Segor,
vitulam conternantem;
per ascensum enim Luith
flens ascendet,
et in via Oronaim
clamorem contritionis levabunt.

6 Aquæ enim Nemrim desertæ erunt,
quia aruit herba, defecit germen,
viror omnis interiit.
7 Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum:
ad torrentem Salicum ducent eos.
8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab;
usque ad Gallim ululatus ejus,
et usque ad puteum Elim clamor ejus.
9 Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine;
ponam enim super Dibon additamenta;
his qui fugerint de Moab leonem,
et reliquiis terræ.]

adsfree-icon
Ads FreeProfile