Lectionary Calendar
Thursday, May 2nd, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Jerome's Latin Vulgate

Ecclesiasticus 17

1 Onus Damasci. [Ecce Damascus desinet esse civitas,
et erit sicut acervus lapidum in ruina.
2 Derelictæ civitates Aroër
gregibus erunt,
et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim,
et regnum a Damasco;
et reliquiæ Syriæ
sicut gloria filiorum Israël erunt,
dicit Dominus exercituum.
4 Et erit in die illa:
attenuabitur gloria Jacob,
et pinguedo carnis ejus marcescet.
5 Et erit sicut congregans in messe quod restiterit,
et brachium ejus spicas leget;
et erit sicut quærens spicas
in valle Raphaim.

6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ
duarum vel trium olivarum in summitate rami,
sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus,
dicit Dominus Deus Israël.
7 In die illa inclinabitur homo ad
factorem suum,
et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient;
8 et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus;
et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet
lucos et delubra.

9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejus
derelictæ sicut aratra, et segetes
quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël;
et eris deserta.
10 Quia oblitus es Dei salvatoris tui,
et fortis adjutoris tui non es recordata:
propterea plantabis plantationem fidelem,
et germen alienum seminabis;
11 in die plantationis tuæ labrusca,
et mane semen tuum florebit;
ablata est messis in die hæreditatis,
et dolebit graviter.

12 Væ multitudini populorum multorum,
ut multitudo maris sonantis;
et tumultus turbarum,
sicut sonitus aquarum multarum.
13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,
et increpabit eum, et fugiet procul;
et rapietur sicut pulvis montium a facie venti,
et sicut turbo coram tempestate.
14 In tempore vespere, et ecce turbatio;
in matutino, et non subsistet.
Hæc est pars eorum qui vastaverunt nos,
et sors diripientium nos.]

adsfree-icon
Ads FreeProfile