Lectionary Calendar
Thursday, May 2nd, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Jerome's Latin Vulgate

Ecclesiasticus 21

1 Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt,
de deserto venit,
de terra horribili.
2 Visio dura nuntiata est mihi:
qui incredulus est infideliter agit;
et qui depopulator est vastat.
Ascende, Ælam; obside, Mede;
omnem gemitum ejus cessare feci.
3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore;
angustia possedit me
sicut angustia parturientis;
corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
4 Emarcuit cor meum;
tenebræ stupefecerunt me:
Babylon dilecta mea
posita est mihi in miraculum.
5 Pone mensam, contemplare in specula
comedentes et bibentes:
surgite, principes,
arripite clypeum.
6 Hæc enim dixit mihi Dominus:
Vade, et pone speculatorem,
et quodcumque viderit annuntiet.
7 Et vidit currum duorum equitum,
ascensorem asini,
et ascensorem cameli;
et contemplatus est diligenter multo intuitu.
8 Et clamavit leo:
Super speculam Domini ego sum,
stans jugiter per diem;
et super custodiam meam ego sum,
stans totis noctibus.
9 Ecce iste venit ascensor
vir bigæ equitum;
et respondit, et dixit:
Cecidit, cecidit Babylon,
et omnia sculptilia deorum ejus
contrita sunt in terram.
10 Tritura mea et filii areæ meæ,
quæ audivi a Domino exercituum,
Deo Israël,
annuntiavi vobis.]

11 Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir:
Custos, quid de nocte?
custos, quid de nocte?
12 Dixit custos:
Venit mane et nox;
si quæritis, quærite;
convertimini, venite.]

13 Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis,
in semitis Dedanim.
14 Occurrentes sitienti ferte aquam,
qui habitatis terram austri;
cum panibus occurrite fugienti.
15 A facie enim gladiorum fugerunt,
a facie gladii imminentis,
a facie arcus extenti,
a facie gravis prælii.
16 Quoniam hæc dicit Dominus ad me:
Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii,
et auferetur omnis gloria Cedar.
17 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium
de filiis Cedar imminuentur;
Dominus enim Deus Israël locutus est.]

adsfree-icon
Ads FreeProfile