Lectionary Calendar
Monday, April 29th, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!
Take your personal ministry to the Next Level by helping StudyLight build churches and supporting pastors in Uganda.
Click here to join the effort!

Read the Bible

Jerome's Latin Vulgate

Proverbia 118

1 Alleluja. [Beati immaculati in via,
qui ambulant in lege Domini.
2 Beati qui scrutantur testimonia ejus;
in toto corde exquirunt eum.
3 Non enim qui operantur iniquitatem
in viis ejus ambulaverunt.
4 Tu mandasti mandata tua
custodiri nimis.
5 Utinam dirigantur viæ meæ
ad custodiendas justificationes tuas.
6 Tunc non confundar,
cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
7 Confitebor tibi in directione cordis,
in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
8 Justificationes tuas custodiam;
non me derelinquas usquequaque.
9 In quo corrigit adolescentior viam suam?
in custodiendo sermones tuos.
10 In toto corde meo exquisivi te;
ne repellas me a mandatis tuis.
11 In corde meo abscondi eloquia tua,
ut non peccem tibi.
12 Benedictus es, Domine;
doce me justificationes tuas.
13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum,
sicut in omnibus divitiis.
15 In mandatis tuis exercebor,
et considerabo vias tuas.
16 In justificationibus tuis meditabor:
non obliviscar sermones tuos.
17 Retribue servo tuo, vivifica me,
et custodiam sermones tuos.
18 Revela oculos meos,
et considerabo mirabilia de lege tua.

19 Incola ego sum in terra:
non abscondas a me mandata tua.
20 Concupivit anima mea
desiderare justificationes tuas in omni tempore.
21 Increpasti superbos;
maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22 Aufer a me opprobrium et contemptum,
quia testimonia tua exquisivi.
23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur;
servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
24 Nam et testimonia tua meditatio mea est,
et consilium meum justificationes tuæ.
25 Adhæsit pavimento anima mea:
vivifica me secundum verbum tuum.
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me;
doce me justificationes tuas.
27 Viam justificationum tuarum instrue me,
et exercebor in mirabilibus tuis.
28 Dormitavit anima mea præ tædio:
confirma me in verbis tuis.

adsfree-icon
Ads FreeProfile