Lectionary Calendar
Sunday, April 28th, 2024
the Fifth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Jerome's Latin Vulgate

Proverbia 3

1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.2 [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me?
Multi insurgunt adversum me;
3 multi dicunt animæ meæ:
Non est salus ipsi in Deo ejus.

4 Tu autem Domine, susceptor meus es,
gloria mea, et exaltans caput meum.
5 Voce mea ad Dominum clamavi;
et exaudivit me de monte sancto suo.
6 Ego dormivi, et soporatus sum;
et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7 Non timebo millia populi circumdantis me.
Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa;
dentes peccatorum contrivisti.

9 Domini est salus;
et super populum tuum benedictio tua.]

adsfree-icon
Ads FreeProfile