Lectionary Calendar
Tuesday, May 7th, 2024
the Sixth Week after Easter
Attention!
We are taking food to Ukrainians still living near the front lines. You can help by getting your church involved.
Click to donate today!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

2 ad Corinthios 6

1 Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.5 Unusquisque enim onus suum portabit.6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.7 Nolite errare : Deus non irridetur.8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.9 Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.

10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.17 De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.

19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.

 
adsfree-icon
Ads FreeProfile