Lectionary Calendar
Saturday, May 4th, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

2 Machabæorum 3

1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,2 et dicens : PÅ“nitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini : rectas facite semitas ejus.4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ;6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?8 Facite ergo fructum dignum pÅ“nitentiæ.9 Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pÅ“nitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.12 Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

13 Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.14 Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?15 Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.17 Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.18 et Andræam, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Cananæum,19 et Judas Iscariotem, qui et tradidit illum.20 Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : Quoniam in furorem versus est.

22 Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia.23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ?24 Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.25 Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.27 Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.28 Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint :29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.30 Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet.

31 Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,32 et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quærunt te.33 Et respondens eis, ait : Quæ est mater mea et fratres mei ?34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei.35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.

adsfree-icon
Ads FreeProfile