Lectionary Calendar
Saturday, May 4th, 2024
the Fifth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

2 Machabæorum 4

1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.3 Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.4 Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,6 et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.7 Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,9 et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.10 Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.11 Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :15 Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium :16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.17 Exinde cÅ“pit Jesus prædicare, et dicere : PÅ“nitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),19 et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.

21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :25 et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.26 Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,27 et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.28 Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.29 Et cum producerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adsit messis.30 Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolæ comparabimus illud ?31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra :32 et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :34 sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

35 Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliæ naves erant cum illo.37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ?39 Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna.40 Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?

adsfree-icon
Ads FreeProfile