Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 19

1 Respondens autem Job, dixit :2 Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus ?3 En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.4 Nempe, et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea.5 At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.6 Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.

7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet : vociferabor, et non est qui judicet.8 Semitam meam circumsepsit, et transire non possum : et in calle meo tenebras posuit.9 Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.10 Destruxit me undique, et pereo : et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.11 Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.12 Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.14 Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.

adsfree-icon
Ads FreeProfile