Lectionary Calendar
Monday, May 6th, 2024
the Sixth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 20

1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :2 Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.3 Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,5 quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.

6 Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,7 quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?8 Velut somnium avolans non invenietur : transiet sicut visio nocturna.9 Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.

adsfree-icon
Ads FreeProfile