Lectionary Calendar
Monday, May 6th, 2024
the Sixth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 5

1 Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.2 Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.3 Ego vidi stultum firma radice ; et maledixi pulchritudini ejus statim.4 Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.5 Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.6 Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.

7 Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.8 Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum,9 qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ;10 qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa ;11 qui ponit humiles in sublime, et mÅ“rentes erigit sospitate ;12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cÅ“perant ;

adsfree-icon
Ads FreeProfile