Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 6

1 Respondens autem Job, dixit :2 Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera !3 Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena ;4 quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.5 Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?6 aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?7 Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.

8 Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus ?9 Et qui cÅ“pit, ipse me conterat ; solvat manum suam, et succidat me ?10 Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.

adsfree-icon
Ads FreeProfile