Lectionary Calendar
Monday, May 6th, 2024
the Sixth Week after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 87

1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.2 Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.

4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,6 inter mortuos liber ; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.

adsfree-icon
Ads FreeProfile