Lectionary Calendar
Sunday, May 5th, 2024
the <>Sixth Sunday after Easter
Attention!

Read the Bible

Clementine Latin Vulgate

Proverbia 88

1 Intellectus Ethan Ezrahitæ.2 Misericordias Domini in æternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.3 Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ; præparabitur veritas tua in eis.4 Disposui testamentum electis meis ; juravi David, servo meo :5 usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.6 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.7 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit Deo in filiis Dei ?8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.

10 Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas.11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.12 Tui sunt cæli, et tua est terra ; orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.14 Tuum brachium cum potentia ; firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.15 Justitia et judicium præparatio sedis tuæ ; misericordia et veritas præcedent faciem tuam.16 Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt ;17 et in nomine tuo exsultabunt tota die ; et in justitia tua exaltabuntur.18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.

adsfree-icon
Ads FreeProfile